- CAEADAS
- CAEADASGraece Καιάδας,, barathrum erat prope Lacedaemonem, in quod malesicos conicere soliti erant; quemadmodum in Messeniacis Pausan. memorat, Aristomenem εἰς τὸν Καιἁδαν, in Caeadam, coniectum et ibi triduum commoratum, per sublustres>tenebras vidisse vulpem cadavera appetentem. Nempe καιύδας Lacedaemoniis id ipsum fuit, quod Graecorum aliis καιάτα vel καιετὸς, h. e. locus effossus, vel terrae debiscentis ruptura, quam faciunt terraemotus, ut ex Hesycbio discimus. Cuiusmodi rupturae cum in agro Laconico fuerint frequentes, sunt qui Spartam ab Homerodici statuant, non, uti vulgo legitur,---- λακςδαίμονα κητώεςςαν,Iliad. ss. v. 581. et Od. δ. v. 1. sed καιετάεςςαν, ὅτι οἱ ἀπὸ τῶ σεισμῶν ῥωχμοὶ κωετοὶ λἑγονται καὶ καιάδας τὸ δεσμωτήριον εντεῦθεν, quia rupturae, quae fiunt ex terrae motibus, καιετοὶ, atque inde carcer καιάδας, Strab. l. 8. quamvis Caeadas non tam carcer fuerit, quam barathrum, in quod capite damnati praecipites ex alto demittebantur, tu post Thucydidem l. 1. asserunt Pausan. l. 4. Tbucydidis Scboliastes, Suidas et Grammaticorum alii. Wuô lapsu tam praecipiti cum plerique contererentur, erat in eorum fosla magna tadaverum vis et per meatus subterraneos vulpes eo se conferebant, ut pabulum inde carperent. Wuarum unam caudâ arreptam sequutus Aristomenes, per viarum opaca, tandem evasit, Pausan. l. 4. et Polyaenus Stratagem. l. 2. c. 31. Ut Plinium omittam, qui hanc Historiam persequens l. 11. c. 37. locum hunc latomias appellat. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 13. quod est de Vulpibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.